Drych y Prif Oesoedd 1884/Cyflwyniad i'r Argraffiad Cyntaf (Lladin)

Subscribers to the edition Of 1851 Drych y Prif Oesoedd 1884

gan Theophilus Evans


golygwyd gan William Spurrell
Cyflwyniad i'r Argraffiad Cyntaf (Cymraeg)

CYFLWYNIAD, &c., I'R ARGRAFFIAD CYNTAF.

REVERENDO ADMODUM IN CHRISTO PATRI , ADAMO,[1] DIVINA
PERMISSIONE EPISCOPO MENEVENSI.

Reverende admodum Præsul,

NON sum nescius, quod majora mihi propono quam æquum est, dum nomen tuum, Antistes dignissime, huic opusculo inscribere ausus sum. Sed cum in hoc ævo sagaci invaluit consuetudo , ut nihil pene a calamo doctissimo scriptum, nedum a meo, sine Mœcenatis alicujus asylo in medium proferatur, hoc exile coeptum, patrono aliquo destitutum, non solum a more alienum foret, sed male etiam pro- cessurum videretur. Sed ea est vitæ tuæ spectata integritas, is animi candor, et ut verbo dicam, ea videtur esse tuorum apud omnes orthodoxos meritorum estimatio, ut si cujusquam alius nomen præfixum, tuum, reverendissime Præsul, hoc tenue opusculum, a malevolorum injuria incolume salvumque satis præstare potest. Hæ igitur lucubratiunculæ , quales quales sunt, tuum solius patrocinium ambiunt, pro certo sperantes , liberum facilemque aditum in mundo esse adepturas, sub clientela tuâ in lucem emissas.

Hic libellus , illustrissime Præsul, res Britannicas complectitur. Prima pars de Cambro-Britannorum origine narrat, et bellorum cum Romanis, Pictis, et Saxonibus gestorum, specimen exhibet, nec non et morum, et idololatriæ majorum antequam lumen evangelii eis illuxisset. Secunda pars de prædicatione et cursu evangelii in hâc regione nostra Britannicâ usque ad nonum a Christo incarnato sæculum dis- serit, cum majores nostri (heu flebile dictu ) a priscâ fide decesserunt, et labe Romanæ hæresios contaminati fuerint. Et ut coeptum opus quam multum pro- desset, quantum in me est, addidi de episcopis, præsbyteris, et diaconis, de modo administrandi baptismum et cœnam Domini, de modo adorandi Deum publice et privatim, nec non et mores sanctissimos Christianorum in purâ illâ ecclesiâ primævâ. Et hoc spero Cambricis nostris non inutile fore, dum videant ecclesiam nostram Anglicanam, ut non a SS. Scriptura, ita, ne minimum quidem a priscâ illâ ecclesiâ catholicâ recessisse ; adeo, ut Anglicana (ut cum Cl . Bevrigio dicam) merito primi- tiva nuncupetur ecclesia , ultimis hisce temporibus rediviva.

Bene scio nullum meorum laborum, etiam si summâ vi enixe contendi , talem Mæcenatem dignissimum, qualem te , Præsul illustrissime, mereri. Sed ut scio, te non quicquam spreturum esse, quod ad ecclesiæ Dei ornamentum conducat, huic tam exili cœpto te non omnino dedignari spero. Merito S. Davidi, succedis ; quia sicut ille (teste historiâ Britannicâ) fuit pastor ecclesiæ fidissimus , religionis orthodoxæ propugnatur acerimus, pius, sanctus, et in omni cœpto serenus admodum et placidus : Ita tu omnino, adeo ut si quis vitum tuam integerrimam, et egregias animi dotes perpendat, in te virtutes omnes de palma decertare, jure proclamaret. Modestiam tuam lædere metuo, si diutius in laudum justarum præconia immorarer, et quid de te ab omnibus fertur, longiore sermone prædicarem. Faxit Deus ut Me- nevia nostra nunquam tali episcopo careat, cum tu tandem e militanti, in quâ tantâ laude præsides, ad triumphantem, cui tantopere anhelas, ecclesiam eveharis. Quod revera, et ex animo optat

Reverentiæ tuæ Cultor,

Servusque Humillimus

THEOPHILUS EVANS.

Nodiadau

golygu
  1. Adam Ottley, D.D. , Esgob Ty Ddewi.—GOL.