Tudalen:Holl Waith Barddonol Goronwy Owen.djvu/131

Prawfddarllenwyd y dudalen hon

IN NATALEM.
DOM GEORGII HEREBERTI, Domini de Ludlow,
Illustrissimi PROVISIÆ Comitis Primogeniti filii,
Carmen gratulatorium.

NUNC juvat læto, resonare cantu,
Musa, nunc plectro citharam canoram
Suscita, Eryri[1] recinat jocosa
Montis Imago.

Vos &, O Bardi,[2] Druidum Propago,
Inclytos qui Laude viros perenni
Traditis famæ, metuens perire
Dicite Carmen;

Quale nascenti Corybantes[3] olim
Æra quassantes, cecinere Alumno
Natus est nobis jove dignus ipso
Nobilis Infans.

Aureum tandem rediisse seclum
Credo, quod vates cecinere quondam
Ore dum sacro Britonum referrent
Fata Nepotum.

Macte virtutum! puer alme, macte,
Magna magnorum soboles parentum!
Atpue me, blando, tibi gratulantem
Accipe risu.


  1. Mons Cambriæ altissimus.
  2. Britannorum poetæ sic dicti. Bardi quoque apud veteres Britannos, cæterasque Celticæ originis gentes, constituebant unum ex triplici Druidicæ Hierarchiæ ordine; Druides, Bardi, & Eubates, sive Ovates.
  3. Corybantes qui & Idæi, Doctyli sive Curetes, ejusdem fere fuerunt ordinis inter Silanes, cujus Druides inter Celtas, reliquias. Vide pezronum de Antiq. Ling. & Nat. Celt.